Quotation |
In qua plebe ipsum uere suscitatum declaratur, sicut per Prophetam Dominus dicit: Nomen meum magnum est in gentibus. Ad hoc igitur in haereditate sua suscitatum est, ne uocabulum ipsum, quod est Christus, deleatur de familia sua, hoc est de progenie Iudaeorum, ex quibus secundum carnem originem duxit, ac fratribus, id est apostolis, inter quos conuersatus est, et populo suo, uidelicet populo gentium qui ambulabat in
tenebris infidelitatis, qui in ipso nomine et fide Christi uidit lucem magnam. Quod quidem nomen in his omnibus non solum deletum non est, uerum adeo suscitatum, ut et in primitiua Ecclesia illa quae praecessit et in gentili quae successit, ita praedicetur et sanctificetur, ut singuli inuocent nomen istud eius que participio se glorientur compellari. |