Stelle Per fratres seniores significabatu...; (Homiliae festiuales (1101 - 1200), Hom. 49 (col. 875, lin. 41)) [1321]

Basic Information
Keywords
ID 1321
Text Homiliae festiuales (1101 - 1200) Gottfried of Admont Irimbert of Admont
Quotation Per fratres seniores significabatur populus Judaicus; per juniorem fratrem Benjamin, qui filius dexterae interpretatur, populus Christianus figurabatur, in cujus sacco scyphum suum argenteum verus ille Joseph poni praecepit, quando misso desuper Spiritu sancto sacrae mysteria Scripturae populo Christiano in unitate fidei congregato revelare coepit. Sicut enim tunc per scyphi illius occasionem reducti sunt fratres Joseph ad familiarem ejus recognitionem, sic ex sacri mysterio eloquii, quod jam per illuminationem Spiritus sancti repositum est in corde populi Christiani, eveniet, quod populus Judaicus, per seniores fratres designatus, in fine mundi una cum populo gentium, qui tunc inventus fuerit, ad familiarem veri Joseph cognitionem et amorem perveniet.
Translation
Quotation source Hom. 49 (col. 875, lin. 41)
Associated use case(s)
Comment