Stelle Et quia duo erant populi, unus, qu...; (Homiliae festiuales (1101 - 1200), Hom. 77 (col. 1016, lin. 6)) [1322]

Basic Information
Keywords
ID 1322
Text Homiliae festiuales (1101 - 1200) Gottfried of Admont Irimbert of Admont
Quotation Et quia duo erant populi, unus, qui assumendus, alter, qui erat relinquendus, mystice utrosque notavit in sequentibus: Quando circumdabat mari, inquit, terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent terminos suos. Potest intelligi per mare populus gentium; per aquas populus Judaeorum. Terminus ille, quem Deus Pater mari, id est populo gentium, circumdedit, praefiguravit non incongrue tempus illud, in quo per incarnationem Filii sui visitare eum, et ab amaritudine infidelitatis ad dulcedinem divinae cognitionis perducere disposuit: Lex vero, quam ponebat aquis, praefiguravit justum Dei judicium, quo Judaei venientem ad se in carne Filium Dei reprobantes reprobati sunt a Deo, atque relicti infra fines suae incredulitatis. Istis posuit legem, ne transirent fines suos, hoc est ut permanerent in perfidia sua et malitia; gentibus circumdabat terminum, in quo salvandi et liberandi essent ab infidelitatis suae stultitia.
Translation
Quotation source Hom. 77 (col. 1016, lin. 6)
Associated use case(s)
Comment