Quotation |
Hoc testamentum propheticum de uocatione gentium.
Qui populus prius non pertinebat ad Deum, apostoli intellexerunt, et quia ipse quoque populus
gentium spiritualiter est in filiis Abrahae, ac per hoc recte dicitur et Israel, recolentes etiam lapidem
angularem et duos parietes, alterum ex Iudaeis, alterum ex gentibus, in illo conuenientes. Videturque apostolus redire ad doloris sui solatium, quia sicut tam in Iudaeis quam in gentibus una est massa perditorum, sic ex utroque populo una fiat ecclesia electorum. |