Stelle Prima canitur de media nocte, ad o...; (Rationale diuinorum officiorum (1280 - 1291), Lib 6, Cap. 13, Par. 17 (lin. 246)) [1326]

Basic Information
Keywords
ID 1326
Text Rationale diuinorum officiorum (1280 - 1291) Guillaume Durand
Quotation Prima canitur de media nocte, ad ostendendum quod illi qui fuerunt ante legem non fuerunt illuminati aliqua lege; et per illam etiam ostenditur quod panis qui cotidie sacrificatur et manducatur in altari, uidelicet Christus, natus est in Bethleem in media nocte, et in hac nocte sicut dicit Lucas, unde Sapientie xviii c.: Dum medium silentium tenerent omnia et nox in suo cursu medium iter haberet etc., quod ad litteram exponitur de natiuitate Domini. Hoc etiam insinuat euangelium huius misse et collecta illa: 'Deus qui hanc sacratissimam' etc., et prophetia illa: Populus gentium qui ambulabat in tenebris etc., et epistola et fere omnia que in illa missa dicuntur.
Translation
Quotation source Lib 6, Cap. 13, Par. 17 (lin. 246)
Associated use case(s)
Comment