Stelle Exterminauit ergo eam de agro suo,...; (Super extremam partem Cantici canticorum sermones (1145 - 1215), Sermo 116 (lin. 51)) [1340]

Basic Information
Keywords
ID 1340
Text Super extremam partem Cantici canticorum sermones (1145 - 1215) John of Ford
Quotation Exterminauit ergo eam de agro suo, et terra quam inutiliter occupauerat, germini nobiliori donata est, quae Domino dante benignitatem suo fructuosius in toto orbe terrarum respondet agricolae. Haec itaque pro illa uinea est Domini exercituum, ut domus quoque Israel pro illa dicatur, quia caecitate sola remanente in illo Israel populus gentium, qui ambulabat in tenebris, uidit lucem magnam. A uisione ergo uerae lucis ueritatem sibi huius uocabuli uendicauit, cuius se ille umbra adhuc inani obnubilare potest sed occultare non potest.
Translation
Quotation source Sermo 116 (lin. 51)
Associated use case(s)
Comment