Stelle Comperto itaque, quoniam per eos t...; (Vita Ottonis Babenbergensis (1151 - 1159), Lib. II, Cap. 19 (p. 107, lin. 12)) [1341]

Basic Information
Keywords
ID 1341
Text Vita Ottonis Babenbergensis (1151 - 1159) Anonymous - Hagiography
Quotation Comperto itaque, quoniam per eos transiret episcopus, ultro se ad percipiendam baptismi gratiam obtulerunt et fidem Domini confitentes baptizati sunt ilico quotquot fuerunt. [20.] Quibus expletis aliam nichilominus, cui Colbrege vocabulum est, magnam admodum et opulentam adiit civitatem, ubi pluribus baptizatis aecclesiam construxit, quam in honore beatae Mariae semper virginis consecravit, quatinus credenti iam populo gentium perpetuum imploraret auxilium, quae ipsum Dei filium in salutem credentium de se genuit incarnatum. Quo in loco episcopus diaconum Herimannum quendam nomine, sui itineris comitem, amisit, qui videlicet in flumine preterfluente submersus, sancto pontifici suisque comitibus dolorem maximum dereliquit.
Translation
Quotation source Lib. II, Cap. 19 (p. 107, lin. 12)
Associated use case(s)
Comment