Stelle Hic homo de quo praesens lectio co...; (Commentaria in evangelium sancti Iohannis (1115 - 1116), Lib. 5 (p. 254, lin. 570)) [1364]

Basic Information
Keywords
ID 1364
Text Commentaria in evangelium sancti Iohannis (1115 - 1116) Rupert of Deutz
Quotation Hic homo de quo praesens lectio commemorauit idcirco tot annos habuisse in infirmitate sua credendus est quia peccauerat cum ei dicat dominus : iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat. Quod et ipsum ad praedictam similitudinem populi gentium patenter accedit. Ipse est enim minor ille filius qui peccauit in caelum et coram patre dum accepta portione paternae substantiae quae eum contingebat peregre profectus deuorauit omnia uiuendo luxuriose tandemque uni ciuium adhaesit et porcos pauit.
Translation
Quotation source Lib. 5 (p. 254, lin. 570)
Associated use case(s)
Comment