Stelle Igitur spectaculo admissi iam nunc...; (Commentaria in evangelium sancti Iohannis (1115 - 1116), Lib. 14 (p. 758, lin. 140)) [1365]

Basic Information
Keywords
ID 1365
Text Commentaria in evangelium sancti Iohannis (1115 - 1116) Rupert of Deutz
Quotation Igitur spectaculo admissi iam nunc subleuatis oculis latissimum uideamus campum huius saeculi et in eo currentes duos populos qui sunt iudaei et gentes brauium ipsam esse palmam crucis quam christus ascendit ipsum uero principem spectaculi quo et iudice palma dexteram uictoris ornabit. Nimirum ubi auditum est: et in omnem terram hic sonus exiuit quia christus resurrexit a mortuis exiuit populus gentium et uenit ad monumentum exiuit inquam de tenebris et caligine peccatorum et uenit adorare mortuum ac sepultum mortisque uictorem dei filium deum et hominem iesum christum. Exiuit et ille alius scilicet iudaicus populus sed de uicino exiuit quia iam ante cucurrerat iam appropinquauerat quippe qui moriturum et resurrecturum exspectauerat immo et prophetauerat.
Translation
Quotation source Lib. 14 (p. 758, lin. 140)
Associated use case(s)
Comment