Stelle Gerasa est urbs insignis arabiae t...; (In Lucae evangelium expositio (709 - 715), Lib. 3, Cap. 8 (lin. 666)) [1384]

Basic Information
Keywords
ID 1384
Text In Lucae evangelium expositio (709 - 715) Bede
Quotation Gerasa est urbs insignis arabiae trans iordanen iuncta monti galaad quam tenuit tribus manasse non longe a stagno tiberiadis in quod porci praecipitati sunt. Significat autem nationem gentium quam post passionis somnum resurrectionisque suae gloriam missis praedicatoribus saluator est uisitare dignatus. Vnde bene gerasa siue gergesi ut quidam legunt colonum eiciens uel aduena propinquans interpretatur uidelicet insinuans quia gentium populus et eum a quo nequiter incolebatur hostem suis de cordibus eiecerit et qui erat longe factus sit prope in sanguine christi.
Translation
Quotation source Lib. 3, Cap. 8 (lin. 666)
Associated use case(s)
Comment