Keywords |
|
ID |
1385 |
Text |
In Marci evangelium expositio (725 - 730) Bede |
Quotation |
Gerasa est urbs insignis arabiae trans iordanen iuncta monti galaad quam tenuit tribus manasse non longe a stagno tiberiadis in quod porci praecipitati sunt. Significat autem nationem gentium quam post somnum passionis resurrectionis que suae gloriam missis praedicatoribus saluator est uisitare dignatus. Vnde bene gerasa siue gergesi ut quidam legunt colonum eiciens siue aduena propinquans interpretatur uidelicet insinuans quia gentium populus et eum a quo nequiter incolebatur hostem suo de corde reppulerit et qui erat longe factus sit prope in sanguine christi. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 2, Cap. 5 (lin. 95) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|