Stelle Interrogatum est etiam a primatibu...; (Diploma Lothar I. a. 840 (840 - 840), D. 51 (p. 147, lin. 32)) [1470]

Basic Information
Keywords
ID 1470
Text Diploma Lothar I. a. 840 (840 - 840) Anonymous - Diplomas
Quotation Interrogatum est etiam a primatibus utrarumque partium, quid advocatus domni apostolici contra precepta et auctoritates, quae ibi lectae et relectae sunt, dicere voluisset, et in presentiarum nullam auctoritatem aut traditionem ostendere potuit, per quam idem monasterium pars predictae sanctae Romanae aecclesiae ad ius et dominationem suam tenere ac possidere valeret, sed postquam res in presentia predicti domni apostolici Paschalis et nostra et optimatum atque procerum utriusque partis examinata et diligenter inquisita esset et in propatulo omnibus esset, quod predictum monasterium nullatenus sub iure et dominatione prefatae Romanae aecclesiae vel sub tributo aut pensione esse deberet, idem domnus apostolicus non solum se recognovit nullum dominium in iure ipsius monasterii se habere excepta consecratione, sed etiam omnes res tam in territorio Sabinensi quam et in Romania sitas, quas ex eodem monasterio potestas antecessorum eiusdem Paschalis papae iniustae abstulerat, per iussionem ipsius, dante eo mappulam suam advocato suo supra dicto Sergio, revestivit Leonem, qui de parte nostra eiusdemque monasterii advocatus erat.
Translation
Quotation source D. 51 (p. 147, lin. 32)
Associated use case(s)
Comment