Quotation |
Sed cum nos ad domnum et genitorem nostrum Hludovicum augustum reversi fuissemus et ita per ordinem, sicut superius comprehensum est, narrassemus, placuit illi non solum idem monasterium rectoresque eius specialiter sub sua successorumque suorum tuitione ac defensione constituere, sicut in precepto domni et avi nostri Karoli augusti continetur, vel quemadmodum predicta monasteria infra regna Francorum constituta sunt, sed etiam omnes res, quas presenti tempore predictum monasterium infra Hitaliam, Tusciam et Romaniam vel in caeteros pagos et territoria iuste et legaliter atque quiete tenet vel possidet, tam per precepta et auctoritates regum reginarumque, pontificum,
ducum quamque et per traditiones, cessiones, commutationes, offersiones seu collata populi vel
pactuationes legaliter factas sive per iudicia evindicata aut per quaelibet instrumenta cartarum nobiles homines ac devotae feminae eidem contulerunt monasterio, nominatim eiusdem genitoris nostri
precepto propter improborum hominum fraudes et infestationes atque inquietudines inserere. |