Quotation |
Sollicitati plurimum atque inducti precibus et suplicacionibus vestris id, quod concessum est a sacris
canonibus et venerandis Romanorum principum legibus, nos quoque imperiali clemencia vobis
predictis personis, omnibus ecclesiis venerabilibus atque piis locis et universis ecclesiasticis personis tam in Rauenna quam in archiepiscopatu et Romania atque Marchia ad vos pertinentibus constitutis amore dei et salute imperii, pro remedio etiam anime nostre indulgemus videlicet, ut ipse ecclesie et earum emunitates per circuitum gaudeant privilegiis per sacros canones et venerandas Romanorum principum leges sibi indultis et qui in eas comiserit, penas subeat a canonibus et legibus prefixas. |