Stelle Cum gentis Francorum, ut historiae ...; (Vita Remigii episcopi (878 - 878), p. 291-293) [148]

Basic Information
Keywords
ID 148
Text Vita Remigii episcopi (878 - 878) Hincmar of Reims
Quotation Cum gentis Francorum, ut historiae produnt, de Troia civitate, impugnantibus et expugnantibus Grecis, pars cum Aenea in Italiam perrexit, pars eorum, videlicet duodecim milia, in finitimas Pannoniae partes secus Meotidas paludes pervenerunt, ibique civitatem advenientes aedificaverunt, quam ob suam memoriam Sicambriam vocaverunt; in qua multis annis habitaverunt et in gentem magnam usque ad tempora Valentiniani imperatoris creverunt. (...) Et ita sub principibus crinitis iuxta morem gentis subinde succedentibus per Toringiam regionem Germaniae a castello Dispargo, in quo diu habitaverunt, ad Belgicae provinciae Tornacum atque Camaracum civitates aggressi sunt. (...) Indeque usque ad Sumnam fluvium partem Belgicae provinciae occupaverunt, ubi plurimis temporibus deguerunt sub Chlodione et Meroveo rege utili, a cuius celeberrimo nomine Franci vocati sunt Merovingi; sicut a Valentiniano imperatore Attica lingua vocati sunt Franci, hoc est feroces. (...) Cui Meroveo in principatum successit Childericus, qui de Basina regina Toringorum habuit filium Chludowicum; qui fuit rex magnus super omnes ante se reges Francorum, pugnator bellicosissimus atque egregius. (...) In illis temporibus ceperunt Franci Agrippinam civitatem super Rhenum, quam Coloniam vocaverunt, et Treveris civitatem super Mosellam, que a Hunis antea diruta et afflicta fuerat, succendentes ceperunt.(...) In illo tempore in his partibus circa Rhenum usque Ligerim fluvium habitabant Romani, quorum princeps erat Egidius; ultra Ligerim autem dominabantur Gothi, quorum princeps erat Alaricus. (...) Burgundiones quoque Arriani, ut et Gothi, habitabant iuxta Rodanum fluvium usque ad civitatem Lugdunum et ei confines urbes, quorum princeps erat Gundebaudus. (...) Mortuo autem Childerico, qui Aurelianis et Andegavis civitates cum suo exercitu Francico occupavit atque vastavit, Hludowicus, filius eius, sagaciter Francorum regnum suscepit. (...) Transitum autem rex faciens secus civitatem Remi per viam, quae usque hodie propter barbarorum per eam iter Barbarica nuncupatur, noluit in eandem civitatem introire, ne ab exercitu suo aliquod malum ibi fieret. (...) Hoc rege dicente, illi Franci, qui bono animo fuerunt, aiunt: "Omnia, gloriose rex, quae cernis, tua sunt, et nos tuo dominio sumus subiecti. (...) Cum hec illi benigne dixissent, unus Francus levis, cum vociferatione, elevata bipenna, quae alio nomine appellatur francisca, percussit urceum illum, dicens: "Tu nichil hinc accipies, rex, nisi quod tibi sors vera donaverit". (...) Sic enim conventum illum vocabant a Marte, quem pagani deum belli credebant, a quo et Marcium mensem et tertiam feriam diem Martis appellaverunt; quem conventum posteriores Franci Mai campum, quando reges ad bella solent procedere, vocari instituerunt. (...) Accepit autem rex franciscam eius, quae vocatur bipenna, et proiecit in terram. (...) Cum autem ille se inclinasset eam recolligere, rex statim, elevata manu, franciscam suam in caput eius defixit et ait: "Sicut tu in Suessionis civitate superiore anno in urceo illo fecisti, sic et facio tibi". (...) Grandis timor et pavor pro hac causa in Francorum populo consurrexit.
Translation
Quotation source p. 291-293
Temporal Coverage 436 - 533
Associated use case(s)
Comment