Stelle Et ille ait: "Libenter te audiam, b...; (Vita Remigii episcopi (878 - 878), p. 294-296) [149]

Basic Information
Keywords
ID 149
Text Vita Remigii episcopi (878 - 878) Hincmar of Reims
Quotation Et ille ait: "Libenter te audiam, beatissime pater; sed unum restat, quia populus, qui me sequitur, non vult deos suos relinquere. Vadam autem adhortari eos iuxta verbum tuum". (...) Et veniens rex ad populum, cepit hortari eos, ut in Deum, qui eis victoriam dederat, crederent, quoniam dii illorum in tribulatione sua nichil eis prodesse potuerunt. (...) Ille quoque gaudio magno repletus, regem et populum, qualiter diabolo et operibus ac pompis eius abrenuntiare et in Deum credere deberent, apertis et brevibus verbis instruxit. (...) Die vero passionis Domini, quem parasceuen usus aecclesiasticus vocat, pridie scilicet, antequam baptismi gratiam rex et populus eius percepturi erant, cum sanctus Remigius et venerabilis coniunx regis Hrothildis pro regis et populi eius salute in oratione pernoctarent, episcopus in domo ante altare sanctae Mariae multas effundens lacrimas et regina in oratorio sancti Petri iuxta domum regiam, expleta oratione, pontifex ad ostium regii cubiculi pulsaturus accessit, ut videlicet per alta silentia noctis aliis curis regi absoluto liberius posset committere sacra mysteria verbi. (...) Cumque iam sanctus vir eos de talibus sufficienter instruxisset, prophetico repletus spiritu, cuncta quae eis vel semini eorum eventura erant predixit: qualiter scilicet successura eorum posteritas regnum esset nobilissime propagatura atque gubernatura et sanctam aecclesiam sublimatura omnique Romana dignitate regnoque potitura et victorias contra aliarum gentium incursus adeptura, nisi forte a bono degenerantes, viam veritatis reliquerint et diversos vitiorum fuerint secuti anfractus, quibus neglegi aecclesiastica solet disciplina, et quibus Deus offenditur, ac per hoc regna solent subverti atque de gente in gentem transferri. (...) quoniam, sicut Moyses legislator populo veteri erat a Domino constitutus, ita et beatus Remigius euvangelicae gratie lator populo in proximo per fontem baptismatis innovando extitit munere Christi electus.
Translation
Quotation source p. 294-296
Temporal Coverage 436 - 533
Associated use case(s)
Comment