Stelle Igitur notum esse volumus omnibus ...; (Diploma Karloi III a. 887 (a) (887 - 887), D. 160 (p. 260, lin. 24)) [1480]

Basic Information
Keywords
ID 1480
Text Diploma Karloi III a. 887 (a) (887 - 887) Anonymous - Diplomas
Quotation Igitur notum esse volumus omnibus sanctae dei ecclesiae fidelibus et nostris partibus Italiae atque Romaniae nec non Franciae ac Galliae constitutis, qualiter adiit imperatoriam serenitatem nostrae maiestatis praestantissimus vir Odo religiosus abbas basilicae eximii confessoris Christi beati Martini in suburbio Turonicae civitatis sitae reverenter poscens, ut res in Italia sitas, quas olim orthodoxus Karolus magnus imperator cortem Solarium ac Lianam atque vallem Caumoniam cum omnibus rebus ad easdem pertinentibus vel aspicientibus ob amorem dei et sancti Martini reverentiam fratribus ad eorum necessitates sufficiendas dederat quasque idem venerabilis abbas Odo prona voluntate fratribus eiusdem congregationis ad eorum confugium et necessaria subministranda pro remedio animae suae suique genitoris Rotberti eiusdem loci quondam abbatis nec non pro remedio animae suae genitricis reddidit imperatorio more pro communi mercede omnium praedictorum perpetuo mansuras absque minoratione vel subtractione aliqua corroboraremus nostraeque auctoritatis imperialis emolumentis et immunitatibus secundum praedecessorum meorum imperatorum statutis et edictis stabiles sub eorundem canonicorum potestate adesse concederemus; quod si etiam monasterium in praedictis rebus vel alicubi pro infestatione paganorum vel malignorum hominum construere eisdem fratribus libuerit aut necesse extiterit, imperiali auctoritate permitteremus absque inquietudine more solito permanendum nec cuiquam fidelium nostrorum in mansionibus eorundem canonicorum absque eorum voluntate manendi licentiam concedamus, etiamsi nostra affuerit praesentia *.
Translation
Quotation source D. 160 (p. 260, lin. 24)
Associated use case(s)
Comment