Quotation |
Et beatus Remigius, licet multiplex scientia Dei dono in eo esset, ut fidelis servus et prudens conservis suis in tempore mensuram tritici, id est pro captu audientium, ministravit, et secutus apostolum, prius barbaris lac potum dedit, non escam; et teste Malachia quia sacerdos angelus Domini est, unde et sanctus Remigius sacerdos magnus angelorum consortium meruit. (...) Qualiter autem beatus Remigius in amore conditoris arserit, loquendo et alios accenderit, gens integra Francorum cum rege ad catholicam fidem predicatione illius conversa testatur; qualiter vero terrena quaeque abiecerit, cuncta temporalia mente transcenderit, solo aeternitatis amore pastus, ad amorem sui conditoris inflammatus extiterit, fidem faciunt verba, quibus conditoris desiderio succensus, pene continue ore, semper autem corde dicebat: Fuerunt michi lacrimae meae panes die ac nocte. (...) Petiit Heliseus, ut fieret spiritus Heliae duplex in se, et edocti a Domino discipuli promissam spiritus gratiam accipere desiderabant, qua non uni tantum genti Iudeae, quam ipse presens in carne docuit, sed et cunctis per orbem nationibus predicare sufficerent. |