Quotation |
Baptizatus autem rex cum gente integra, plurimas possessiones per diversas provincias sancto Remigio tam ipse quam Franci potentes dederunt, quas ipse per diversas aecclesias tradidit, ne Franci eum rerum temporalium cupidum esse et ob id ad christianitatem eos vocasse putarent et fidem Christi ac sanctum sacerdotium vilipenderent. (...) Factaque mansiuncula cum lecto in modum sepulchri et parvissimis fenestrellulis ac oratorio, quae hodieque manent secus aecclesiam sancti Iuliani, Genebaudum in ea reclusit et clerum ac parrochiae ipsius populum per septem annos, ut et propriam parrochiam, gubernavit et unam dominicam diem Remi, alteram apud Laudunum celebravit. |