Stelle Hi omnes erant in adiutorio eius, ...; (Chronicon universale (Ekkehardus Uraugiensis) (1100 - 1125), (p. 125, lin. 67)) [1570]

Basic Information
Keywords
ID 1570
Text Chronicon universale (Ekkehardus Uraugiensis) (1100 - 1125) Ekkehard of Aura
Quotation Hi omnes erant in adiutorio eius, eratque numerus exercitus eius milia quingenta. Horum omnium Attila superbus imperio, primas mundi gentes, Romanos scilicet et Wisigothas, subdere sibi preoptabat, et quamvis speraret, se facere posse quod vellet per virtutem tantarum gentium, tamen et per astutiam vincere querebat.Timens enim, ne Gothi, qui intra Gallias habitabant, iungerentur Romanis in adiutorium, cum esset nimis astutus et subtilis, misit nuncios ad Valentinianum, nullatenus se adversum Romanos hostiliter venire nec publicae rei amicicias in aliquo se velle violare, sed contra Theodericum Wisigotharum regem sibi certaminis causas existere.
Translation
Quotation source (p. 125, lin. 67)
Associated use case(s)
Comment