Stelle Iam ergo ut breuiter quae dicta su...; (Expositio super epistulam ad Romanos (1137 - 1137), Lib. 1 (lin. 355)) [1571]

Basic Information
Keywords
ID 1571
Text Expositio super epistulam ad Romanos (1137 - 1137) William of St-Thierry
Quotation Iam ergo ut breuiter quae dicta sunt recapitulentur: postquam apostolus non in humanae sapientiae doctis et persuasibilibus uerbis, sed in simplicitate sicut ex Deo susceptum ad Romanos euangelii negotium satis commendauit, ex persona euangelizantis, ex auctoritate mittentis, ex causa ipsa, postquam quasi ingrediens per epistolam urbem Romam in abundantia benedictionis Christi, sicut ipse dominus instituit, in pace eam salutauit, et piae sollicitudinis affectu et orationum officio auditorum sibi beneuolentiam praeparauit, ipsum eis euangelium praedicare aggreditur. Vidensque quasi ad auditorium suum tam ex Iudaeis quam ex gentibus Romanis mundanam confluere sapientiam, et requieuisse super eos pacem suam, in qua eos salutauerat, exorsus est dicens: [u. 16] NON ENIM ERVBESCO EVANGELIVM DEI. Prima siquidem fronte obiciendum sibi sciebat improperium crucifixi, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.
Translation
Quotation source Lib. 1 (lin. 355)
Associated use case(s)
Comment