Quotation |
in tantum autem amauit hierusalem dominus, ut fleret eam et plangeret et pendens in cruce
loqueretur: pater, ignosce eis; quod enim faciunt, nesciunt.
itaque impetrauit, quod petierat, multaque statim de iudaeis milia crediderunt et usque ad
quadragesimum secundum annum datum est tempus paenitentiae, post quos perseuerantibus illis in
blasphemia egressi sunt duo ursi de siluis gentium romanorum, uespasianus et titus, et
blasphemantes pueros ascendentique uero heliseo in domum dei - hoc enim interpretatur bethel - uoce consona inludentes interfecerunt atque lacerauerunt et ex eo tempore hierusalem non appellatur ciuitas sancta, sed et sanctitatem et pristinum nomen amittens spiritaliter uocatur sodoma et aegyptus,
ut aedificetur pro ea noua ciuitas, quam fluminis impetus laetificat et de cuius medio egreditur fons,
qui totius orbis amaritudinem mitigauit. |