Quotation |
Et idcirco loquitur contra eos propheta, quod cito transituri et morituri sint, dans ex hoc tres
similitudines. Sicut, inquit, somnium, hoc est uisio quae uidetur, quando uidet aliquis arbores et montes, transit
statim ut euigilauerit, (29,8) et sicut uidetur alicui in somnis quod comedat uel bibat, et statim ut
euigilauerit, uacua est anima eius, sic cito transibunt gentes Romanorum, quae dimicauerunt contra Hierusalem, eo quod non egerunt gratias deo, qui dedit eis omnia bona Iudaeorum, sed uirtute
numinum suorum putauerunt se hoc fecisse. |