Stelle Et defendite adque liberate eam su...; (Codex Carolinus (768 - 814), Epist. 10 (p. 502, lin. 27)) [1618]

Basic Information
Keywords
ID 1618
Text Codex Carolinus (768 - 814) Pope Stephen II Pope Paul I Pope Stephen III
Quotation Et defendite adque liberate eam sub nimia festinacione de manibus persequentium Langobardorum, ne, quod absit, corpus meum, quod pro domino Iesu Christo tormenta perpessum est, et domus mea, ubi per Dei praecepcionem requiescit, ab eis contaminentur, et populus meus peculiaris lanietur amplius nec trucidentur ab ipsa Langobardorum gente, qui tanto flagitio periurii rei existunt et transgressores divinarum scripturarum probantur. Prestate ergo populo meo Romano, mihi a Deo commisso in hac vita, fratribus vestris, Domino cooperante, praesidia totis vestris viribus, ut ego, Petrus vocatus Dei apostolus, in hac vita et in die futuri examinis vobis alterna impendens patrocinia -- in regno Dei lucidissima ac praeclara vobis praeparentur tabernacula -- atque praemia aeternae retribucionis et infinita paradisi gaudia vobis pollicens ad vicem tribuam, dummodo meam Romanam civitatem et populum meum peculiarem, fratres vestros Romanos, de manibus iniquorum Langobardorum nimis velociter defenderitis.
Translation
Quotation source Epist. 10 (p. 502, lin. 27)
Associated use case(s)
Comment