Stelle Quae genera dogmatum, quantum immu...; (In Canticum canticorum expositio (401 - 900), Lib. 4 (lin. 58)) [1637]

Basic Information
Keywords
ID 1637
Text In Canticum canticorum expositio (401 - 900) Apponius
Quotation Quae genera dogmatum, quantum immunda animalia distant a ceruis et capreis quae inter munda hebraeo populo per Moysen a Deo iussa sunt edi, tantum interest - a supradicta philosophia - et eos qui caninam uitam simul et nomen sortiti sunt, summum bonum libidinem praedicantes et nihil esse turpe quidquid natura suggesserit exercendum. Quantum ergo ouium uel omnium mansuetorum animalia distant ab agrestium feritate, tantum distasse intellegitur gentem hebraeam, quae meruit cum Domino miscere colloquia, quae saepenumero per Hiezechielem prophetam ouium uocabulo appellatur, et omnium gentium nationes quae a Dei notitia uelut saeuissimae bestiae efferauerunt. Et quantum mundiora uel simpliciora sunt caprearum et ceruorum animalia saeuissimis et immundissimis bestiis, tantum distare cognoscitur inter philosophiam quae blasphemiis suis gregem deorum persuasit mortalibus et illam supradictam Platonicorum uel Stoicorum, qui unum Deum immensum docuerunt.
Translation
Quotation source Lib. 4 (lin. 58)
Associated use case(s)
Comment