Stelle Qui usque hodie tristitiam maerore...; (In Canticum canticorum expositio (401 - 900), Lib. 3 (lin. 254)) [1636]

Basic Information
Keywords
ID 1636
Text In Canticum canticorum expositio (401 - 900) Apponius
Quotation Qui usque hodie tristitiam maeroremque uitam conferentem aeternam Ecclesiae generat, ut praedictum est, in eis qui post innumeras congeries criminum in sinu Ecclesiae congregantur. Cibum uero spiritalem et potum, propter quod botrus est, praedictum in se credentibus cotidie ministrat: his dumtaxat qui congregantur ad eum in uineis Engaddi, ubi est "fons haedi"; hoc est: ubi multarum gentium nationes, quae uineae intelleguntur, agnito creatore, constructis conuenticulis credentium in Christo, habent in medio sui "fontem haedi", quod est sacrosancti baptismatis fons, ubi haedi descendunt, qui erant deputandi a sinistris ante tribunal iudicis, aeterno igni tradendi, et ascendunt agni immaculati, qui ad dexteram iudicis congregentur, aeterno regno donandi. Nam certum est unum esse fontem baptismatis in toto mundo, ubi Trinitatis coaeternae inuocato nomine tincti sanctificantur, ut ex haedis agni efficiantur.
Translation
Quotation source Lib. 3 (lin. 254)
Associated use case(s)
Comment