Quotation |
Vnus fons uitae per lauacri regenerationem cognoscitur.
Quae per singulas gentes congregatis ad fidem membris conexa subsistit, et Christo unita per altitudinem sensuum Paracliti, quem ut fluuium recepit in se, puteus aquarum uiuentium, de quo
omnes ortae gentium nationes inundatione caelestis scientiae irrigantur, effecta est. Et quia multitudo animarum uel diuersarum gentium, ut dictum est, nationes de eius fidei doctrina a
Christo suscepta rigantur, ideo fons hortorum est nominata. Puteus uero aquarum uiuentium ad laudis cumulum nominatur, eo quod profunda et occulta antiquae generationi sapientia Christi, per Trinitatis mysterium, de ea uel per eam in aliis gentibus
inundasse intellegatur. |