Stelle Cum ergo facturus <erat> Altissimu...; (In Canticum canticorum expositio (401 - 900), Lib. 11 (lin. 40)) [1641]

Basic Information
Keywords
ID 1641
Text In Canticum canticorum expositio (401 - 900) Apponius
Quotation Cum ergo facturus <erat> Altissimus fabricam mundi, quam hominibus ad suam imaginem fabricatis ad suam laudem disponebat implere, iam tunc in praescientia ordinauit principes angelorum, quibus commissae certo numero regerentur gentes. Cum quibus etiam datur intellegi partitas gentium nationes, de quibus, sorte currente, facta est portio eius Iacob, funiculus haereditatis eius Israhel. Qui principes in tyrannidem conuersi, trahente propria uoluntate, magnam partem de eius portione per idolorum culturam ad suam traxerant portionem.
Translation
Quotation source Lib. 11 (lin. 40)
Associated use case(s)
Comment