Quotation |
Aethiopes namque et Madianitas gentium esse populos quis nesciat? quorum nominibus omnes insinuatae sunt gentium nationes, quae audita praedicatione euangelica salubri erant pauore concutiendae, ut sicut propheta futurum adhuc auditum domini audiuit et timuit, futura considerauit incarnationis eius opera, et expauit; ita gentes, adnuntiato sibi per
apostolos eodem auditu, eisdem que operibus iam consummatis, seruire domino in timore, et exultare
ei inciperent cum tremore.
Et bene Aethiopes primo posuit, qui sunt in finibus mundi, ut insinuaret mystice quod in omnem
terram exiturus esset sonus praedicatorum, et in fines orbis terrae uerba eorum. |