Stelle Emisit enim spiritum, et ecce terr...; (In Lucae evangelium expositio (709 - 715), Lib. 5, Cap. 19 (lin. 2013)) [1652]

Basic Information
Keywords
ID 1652
Text In Lucae evangelium expositio (709 - 715) Bede
Quotation Emisit enim spiritum, et ecce terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt, quemque homines uel timore uel perfidia confiteri trepidant hunc durissima etiam elementa deum mundi ac dominum aperto ore praedicant. Verum altiori mysterio gentium nationes incredulas aliquando ac duri cordis lapidum nomine demonstrat quibus ablato corde lapideo dedit cor carneum, hoc est sensibile et humanum, quo deum creatoremque suum credere laudare et cernere possint. Etsi ergo turbae tacuerint hominum, lapides clamabunt quia caecitas ex parte contigit in israhel donec plenitudo gentium intraret et sic omnis israhel saluus fieret.
Translation
Quotation source Lib. 5, Cap. 19 (lin. 2013)
Associated use case(s)
Comment