Keywords |
|
ID |
1653 |
Text |
In Lucae evangelium expositio (709 - 715) Bede |
Quotation |
Protinus iuxta prophetiam quae canit, in ira misericordiae memor eris, subiunxit atque ait: donec
impleantur tempora nationum.
Tempora quippe nationum illa sunt quae commemorat apostolus dicens: quia caecitas ex parte facta
est in israhel donec plenitudo gentium introiret et sic omnis israhel saluus fieret. Qui cum promissa salute fuerit potitus patrium quoque rediturus ad solum et metropolis quondam suae possessione atque inhabitatione gauisurus esse forsitan non temere speratur quia non in perpetuum sed donec tempora nationum inpleantur ira premendus esse narratur. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 6, Cap. 21 (lin. 212) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|