Stelle Matheus namque qui fidelibus ex iu...; (In Marci evangelium expositio (725 - 730), Lib. 3, Cap. 10 (lin. 1026)) [1655]

Basic Information
Keywords
ID 1655
Text In Marci evangelium expositio (725 - 730) Bede
Quotation Matheus namque qui fidelibus ex iudaeis euangelizabat asinam simul et pullum adductos domino refert. Porro ceteri tres euangelistae qui congregatae de nationibus ecclesiae scripserunt asini solummodo ad dominum adducti faciunt mentionem de matre omnino reticent quia illi simpliciter fidem gentium figurant iste autem natum ex fideli sinagoga fidelem gentium populum proximum ordine suae narrationis intimare curauit. Proficiscente igitur domino et discipulis eius et plurima multitudine de hiericho caecus sedebat iuxta uiam mendicans quia ascendente ad caelos domino et multis fidelium sequentibus immo cunctis ab initio mundi electis una cum illo ianuam regni caelestis ingredientibus mox gentium populus diu perfidia caecus audito saluatoris aduentu coepit et ipse suae salutis atque illuminationis spem habere.
Translation
Quotation source Lib. 3, Cap. 10 (lin. 1026)
Associated use case(s)
Comment