Stelle Et uotum uouit anna, si acciperet ...; (In primam partem Samuhelis libri iv et Nomina locorum (701 - 716), Lib. 1, Cap. 1 (lin. 235)) [1656]

Basic Information
Keywords
ID 1656
Text In primam partem Samuhelis libri iv et Nomina locorum (701 - 716) Bede
Quotation Et uotum uouit anna, si acciperet a domino sexum uirilem, daturam se eum illi omnes dies uitae eius. Vouet ecclesia, si nationibus uerbum committatur et fidei gratia tribuatur populusque ex eis fortis uirtutibus oriatur, seruiturum hunc domino usque ad tempora gentium impleta neque umquam in exemplum iudaeorum baalim et astaroth ceterisque portentis gentium genu esse flecturum. Verum si dies allegorice uirtutes intellegas, omnes dies uitae suae domino dat is qui quicquid honestum uiuit quicquid lucidum mente uel corpore gerit non sibi tribuit sed cum apostolo protestatur: gratia autem dei sum id quod sum.
Translation
Quotation source Lib. 1, Cap. 1 (lin. 235)
Associated use case(s)
Comment