Stelle Dixit ergo dominus ad samuhel: vsq...; (In primam partem Samuhelis libri iv et Nomina locorum (701 - 716), Lib. 3, Cap. 16 (lin. 35)) [1658]

Basic Information
Keywords
ID 1658
Text In primam partem Samuhelis libri iv et Nomina locorum (701 - 716) Bede
Quotation Dixit ergo dominus ad samuhel: vsque quo tu luges saul cum ego proiecerim eum ne regnet super israhel. Dixit deus pater ad prophetas et apostolos de iudaeorum uel praesenti uel etiam futura reprobatione maerentibus, vsque quo uos lugetis ruinam populi contumacis cum ego culpis exigentibus proiecerim eum ne regnum sibi singulare fidei et ueritatis quasi ceteris gentibus excellentior et deo familiarior usurpet sed gentium potius nationes christi misericordia saluatas se multo sublimiores agnoscat. Nam ut etiam antiquos prophetas de futura suae gentis excaecatione quae nobis causa illuminationis fuit contristatos immo etiam lamentatos fuisse cognoscas audi esaiam qui cum de dominici aduentus gratia praemisisset dicens, habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis, mox eiusdem lucis aduentui respondens subiunxit et ait, multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam, et alibi de eiusdem populi abiectione commemorans dicit inter cetera, et angeli pacis amare flebunt, prophetas utique significans diuini uerbi nuntios.
Translation
Quotation source Lib. 3, Cap. 16 (lin. 35)
Associated use case(s)
Comment