Stelle Benedixerunt christo et ecclesiae ...; (In primam partem Samuhelis libri iv et Nomina locorum (701 - 716), Lib. 1, Cap. 2 (lin. 715)) [1657]

Basic Information
Keywords
ID 1657
Text In primam partem Samuhelis libri iv et Nomina locorum (701 - 716) Bede
Quotation Benedixerunt christo et ecclesiae conuersi ad fidem sacerdotes iudaeorum de quibus scriptum est: multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei. Benedicendam in christo ecclesiam uerbique semine multiplicandam per gentium nationes plerisque suis in typis sacerdotium uetus significat et quasi tropice christo loquitur, reddat tibi deus pater credentes ex gentibus, ipsi enim sunt semen cui benedixit dominus, pro foenore quod commodasti domino, id est pro illo singulariter sancto homine quem de uirgine assumptum unam tecum christi personam idem filii dei nomen habere uoluisti. Nam si non foenus domino sanctum praecessisset, nemo semen de femina sterili putaret esse sperandum, hoc est si non homo per deum glorificatus ad dexteram patris sederet, nequaquam misera gentilitas et praeuaricationis suae conscia ad multiplicationem seminis abrahae potuisset pertingere.
Translation
Quotation source Lib. 1, Cap. 2 (lin. 715)
Associated use case(s)
Comment