Quotation |
Recenseat diligens lector ex ordine nomina hominum siue populorum qui ex tribus filiis nati esse perhibentur, et inuenientur numero septuaginta et unum - quattuordecim uidelicet de iafeth, triginta unum de cham, uiginti sex de sem. Ex quibus totidem gentium linguas et nationes mundum implesse creduntur - uel potius septuaginta duo, ut clarior fama habet, cum aliquis fuerit eorum de quo postmodum duae nationes et populi nascerentur, nisi forte duo esse assur et duos creasse populos intellegendi sunt - unus qui de terra sennaar egressus niniuem aedificauit et alter filius sem (et sic numerus septuaginta duarum nationum adimpleatur). Neque ab re uidetur quod dominus ideo septuaginta duos ad praedicandum discipulos miserit, quod
tot essent gentes et linguae quibus uerbum praedicationis erat committendum, ut sicut prius
duodecim apostolos elegit propter totidem tribus israhel ad fidem uocandos. |