Stelle Et mira supernae dispensatio seuer...; (Libri quattuor in principium Genesis usque ad nativitatem Isaac et eiectionem Ismahelis adnotationum (725 - 731), Lib. 3, Cap. 12 (lin. 971)) [1663]

Basic Information
Keywords
ID 1663
Text Libri quattuor in principium Genesis usque ad nativitatem Isaac et eiectionem Ismahelis adnotationum (725 - 731) Bede
Quotation Et mira supernae dispensatio seueritatis ac pietatis! conuenientes ad opus superbum homines, plurimi diuidi ab inuicem per diuersas linguas et cognationes meruerunt, relinquens uero prouinciam illam unus et sponte ad imperium domini exsulans, omnes in se gentes, quae in uariis erant prouinciis ac linguis diuisae, communi benedictione recolligendas audiuit. Notandum sane quod licet a natiuitate abrahae tertia aetas mundi computari soleat, hoc tamen oraculo domini ad abram specialiter secundum ipsam sufficientiam rerum, tertiae aetatis sunt consecrata primordia, siquidem tunc semen sanctum a nationibus secretum, et nasciturus ex eo saluator omnium gentium praedictus est.
Translation
Quotation source Lib. 3, Cap. 12 (lin. 971)
Associated use case(s)
Comment