Quotation |
In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Ludowicus divina ordinante providentia imperator augustus omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie et cuncto catholico populo, presenti scilicet et futuro, gentium ac nationum, quae sub imperio hac regimine nostro constitutae sunt. Notum fieri volumus omnium vestre sollertiae, quod inter dilectos filios nostros Pipinum, Ludowicum, Karolum regni nobis a Deo commissi talem divisionem facere decrevimus, ut post nostrum ab hac mortalitate discessum unusquisque illorum scire valeat, si eos divina pietas nobis superstites esse voluerit, quae portio sibi ad tenendum adque gubernandum a nobis adsignata sit. |