Quotation |
"Indicat itaque dilectio tua, se maledictum legis pavescere, et idcirco terminos aeternos transferre, et veterum imperatorum formas commutare, ac praeter canonica ac paterna praecepta conversari rennuat et recuset. Et tamen, qui sunt illi, vel ubi, aut unde fuerint prolati termini aeterni vel veteres formae aut illa
canonica et paterna praecepta, minus aperte declarat, nisi forte super imperatoris nomen velit haec
cuncta sentiri. Verum apud nos multa lecta sunt, multa quidem indefesse leguntur; numquam tamen invenimus terminos positos vel formas aut praecepta prolata, neminem appellandum Basilea nisi eum quem in urbe Constantinopoli imperii tenere gubernacula contigisset, cum gentium singularum monumentis interim postpositis, sacrae nobis affluenter ystoriae monstrant, plurimos fuisse Basileis nuncupatos, non solum electos quosque, quales videlicet fuere Melchisedech et David, verum etiam reprobos, quales primores Assiriorum, Aegyptiorum, Moabitarum et ceterarum nationum, quas denumerare longum est, extitisse probantur.
Ergo cum ita sit, frustra causandum ducit prudentia tua, alios praeter se Basilis non appellandos, nisi
forte radendum ducat totius codices mundi, in quibus pene cunctarum gentium primi a temporibus
priscis et deinceps Basilei inveniuntur ascripti. |