Quotation |
Et certe, ut de Latinis codicibus interim taceamus, si Graecos etiam noviter editos revolvas codices, invenies procul dubio plurimos tali nomine vocitatos, et non solum Graecorum set et Persarum, Hepierotarum, Indorum, Bithiniensium, Parthorum, Armeniorum, Sarracenorum, Aethiopum,
Guandalorum et Gothorum atque aliarum gentium praelatos βασιλεων appellatione veneratos.
Intuere igitur, frater, et considera, quod multi fuerint, qui Basilei diversis temporibus et in diversis
locis et nationibus nuncupati sunt vel hactenus nuncupentur; et noli vel nobis quod dicimur invidere,
vel tibi singulariter usurpare, quod non solum nobiscum set et cum pluribus praepositis aliarum
gentium possides. |