Quotation |
Quae in hunc se modum habent: Domino et patri karissimo, pio Ottoni, episcopo ac gentis Pomeranicae apostolo, Wignandus, Tharissensis coenobii provisor indignus, devotum in omnibus
servitium et orationum spirituale debitum. Benedictus Deus, pater misericordiarum, pater luminum, qui ex utero formans vos servum sibi dedit in lucem gentium, ut salus eius in extremis terrae per vos annuntiaretur, ac lumine fidei tenebrosa gentilium corda irradiarentur; unde sancta mater aecclesia novo filiorum augmento digne laetatur, dum per ministerium vestrum multa milia barbarae nationis sacro baptismate renascuntur, et abiecta
idolorum cultura, destructis delubris, reaedificatis ecclesiis verus Deus adoratur et colitur.
Ergo post euangelium alienis annuntiatum, post tanti ministerii opus consummatum, iam ad proprias oves revertenti pastori grex omnis laetabundus occurrit, clerus cum populo, ac singulari gaudio monachorum processio patrem suum suscipit, concinens in iubilo cordis et voce exultationis:
"Revertere, revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te!" Ego autem horum omnium
minimus, sed fidei et dilectionis integritate nulli secundus, circa festum sancti Mauricii in Saxoniam
veni, sperans optatissimum adventum domini mei, ut primus susciperem, quem novissimus deduxi. |