Stelle Sunt ibi et Suetidi, cogniti in hac...; (Chronicon universale (Ekkehardus Uraugiensis) (1100 - 1125), (p. 120, lin. 25)) [1680]

Basic Information
Keywords
ID 1680
Text Chronicon universale (Ekkehardus Uraugiensis) (1100 - 1125) Ekkehard of Aura
Quotation Sunt ibi et Suetidi, cogniti in hac gente, reliquis corpore eminentiores, quamvis Dani, ex ipsorum stirpe progressi, Herulos propriis sedibus expulerint, qui inter omnes Scanziae nationes nomen sibi precipuum ob nimiam proceritatem affectant. Ex hac igitur Scanzia insula, quam alii Scandanaviam dicunt, quasi officina gentium, aut certe velut e vagina nationum, diversae nationes egressae sunt, Dani, Daci, Heruli, Rugi, Turcilingi, Wandali, Winili qui et Longobardi, et hi qui postea Burgundiones dicti sunt, et aliae multae barbarae nationes. Ex eadem quoque cum rege suo nomine Berich Gothi, qui et Gethae, quondam memorantur egressi cum tribus tantum navibus.
Translation
Quotation source (p. 120, lin. 25)
Associated use case(s)
Comment