Quotation |
Tali igitur stirpe Huni creati, Gothorum finibus adveherunt. Natio autem illorum, ut dictum est, referente Prisco hystorico, Meotidem paludem in ulteriori ripa insidens, venationi tantum studuit, nullum alium experta laborem, nisi quod, postquam crevisset in populos, fraudibus et rapinis vicinarum gentium conturbavit quietem.
Huius ergo gentis venatores, ut assolent, dum in ulteriori Meotidis ripa venationes inquirerent,
animadvertunt, quomodo cerva ex improviso se illis obtulit, quae ingressa paludem, nuncque
progrediens, nuncque subsistens, indicium viae tribuit. |