Stelle Et ecce evangelium clamat Iherusal...; (Historia quae inscribitur 'Gesta Dei per Francos' (1104 - 1111), Lib. 2, Cap. 4 (lin. 209)) [1695]

Basic Information
Keywords
ID 1695
Text Historia quae inscribitur 'Gesta Dei per Francos' (1104 - 1111) Guibert of Nogent
Quotation Et ecce evangelium clamat Iherusalem calcandam a gentibus donec impleantur nationum tempora. Bifariam intelligi possunt 'tempora nationum', aut quia Christianis ad placitum dominatae sunt et pro suis libidinibus turpitudinum omnium volutabra sectatae sunt et in cunctis his nullum obicem habuerunt: tempus enim suum habere dicuntur quibus ad votum cuncta suppetunt, ut est illud: tempus meum nondum advenit, tempus autem vestrum semper est paratum, unde et voluptuosis solet dici: vos habetis tempus vestrum; aut rursus 'tempora nationum' sunt plenitudines gentium, quae antequam Israel salvus fiat subintraturae sunt. Haec tempora, fratres karissimi, modo forsitan implebuntur dum per vos, deo cooperante, paganorum potentiae repellentur, et fine seculi iam propinquo etsi gentes desinent converti ad dominum, quia iuxta apostolum oportet fieri a fide discessionem primum, tamen necesse est iuxta prophetias ante adventum Antichristi in illis partibus aut per vos aut per quos deo placuerit renovari Christianitatis imperium, ut omnium malorum caput, qui ibidem thronum regni habiturus est, fidei aliquod contra quod pugnet repperiat nutrimentum.
Translation
Quotation source Lib. 2, Cap. 4 (lin. 209)
Associated use case(s)
Comment