Stelle Ecce, iam seposito omni misterio, ...; (Historia quae inscribitur 'Gesta Dei per Francos' (1104 - 1111), Lib. 7, Cap. 21 (lin. 1081)) [1696]

Basic Information
Keywords
ID 1696
Text Historia quae inscribitur 'Gesta Dei per Francos' (1104 - 1111) Guibert of Nogent
Quotation Ecce, iam seposito omni misterio, materialis illa Iherusalem quanta putamus aliquotiens sub dubietate et timore se habeat, dum iuxta Ihezechielem in medio gentium se attendit positam et in circuitu suo gentes, circumiacentium nationum infinitatem, suae urbis considerans paucitatem, et dum barbararum gentium irruptiones indesinenter metuunt, nisi miserabiliter desipiunt numquam absque dei timoris et amoris gratia sunt, quibus numquam piae affectionis ac precum materiae desunt. Solet nimirum Omnipotens aculeis adversitatum ad sui recordationem sollicitare suos, solet titillationibus carnis inurere mentes, ut scilicet, dum ruinam metuunt, votis ac orationibus dei subsidio semper inveniantur acclines.
Translation
Quotation source Lib. 7, Cap. 21 (lin. 1081)
Associated use case(s)
Comment