Stelle hierusalem in medio mundi sitam, h...; (Commentarii in Ezechielem (410 - 414), Lib. 2, Cap. 5 (lin. 73)) [1704]

Basic Information
Keywords
ID 1704
Text Commentarii in Ezechielem (410 - 414) Jerome
Quotation hierusalem in medio mundi sitam, hic idem propheta testatur, umbilicum terrae eam esse demonstrans; et psalmista natiuitatem exprimens domini: ueritas, inquit, de terra orta est; ac deinceps passionem: operatus est, ait, salutem in medio terrae. a partibus enim orientis cingitur plaga quae appellatur asia; a partibus occidentis eius quae uocatur europa; a meridie et austro libya et africa; a septemtrione scythis, armenia atque perside et cunctis ponti nationibus: in medio igitur gentium posita est ut, quia erat notus in iudaea deus et in israel magnum nomen eius, omnes in circuitu nationes illius sequerentur exempla, quae, gentium circa se positarum impietatem secuta, uicit etiam ipsas in scelere suo. quod pulchre interpretatus est symmachus: haec hierusalem, quam in medio nationum posui et circa eam regiones, commutauit iudicia mea impietatibus quas didicit a gentibus, et iustificationes meas a regionibus quae sunt in circuitu eius, quia legitima mea reprobauerunt et in iudiciis meis non ambulauerunt.
Translation
Quotation source Lib. 2, Cap. 5 (lin. 73)
Associated use case(s)
Comment