Keywords |
|
ID |
1705 |
Text |
Commentarii in Ezechielem (410 - 414) Jerome |
Quotation |
aquilae secunda editio: eo quod numerati estis in gentibus quae in circuitu uestro sunt; porro lxx: quia
occasio uestra de gentibus quae in circuitu uestro sunt.
et est sensus: uel superasse hierusalem sceleribus suis cunctas in circuitu nationes, uel multitudinem
eius non populum israel sed turbam ceterarum gentium esse dicendam, aut certe in numerum
ceterarum gentium quae in circuitu sunt eos esse conuersos, siue omnem occasionem habuisse de
gentibus quas magis in bonam partem docere debuerint.
'quid' inquit 'causer quod in praeceptis meis non ambulaueritis et iudicia mea non feceritis, cum etiam
omnes in circuitu nationes uiceritis scelere uestro, et non feceritis quae illi naturali lege scripta in
cordibus suis saepe fecerunt? |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 2, Cap. 5 (lin. 104) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|