Stelle confundantur autem et erubescant u...; (Commentarii in Ezechielem (410 - 414), Lib. 11, Cap. 39 (lin. 2087)) [1714]

Basic Information
Keywords
ID 1714
Text Commentarii in Ezechielem (410 - 414) Jerome
Quotation confundantur autem et erubescant ualde uelociter, cum habitauerint in terra sua, terra mitium terraque sanctorum, et habitauerint confidenter siue in pace, nequaquam haereticorum insidias formidantes. tunc reducentur de populis, et congregabuntur de terris inimicorum suorum in terram suam, et sanctificabitur dominus in eis in conspectu gentium plurimarum quae et ipsae crediturae sunt domino, finis que sit beatitudinis: scire atque cognoscere quod ipse sit dominus deus eorum, eo quod apparuerit eis in gentibus siue transtulerit eos de nationibus, et congregauerit super terram suam, terram iudaeam, terram confessionis, terram mitium terramque uiuentium, et ne unum quidem reliquerit haereticae prauitati.
Translation
Quotation source Lib. 11, Cap. 39 (lin. 2087)
Associated use case(s)
Comment