Quotation |
et portabunt confusionem (siue ignominiam) suam, et omnem praeuaricationem qua praeuaricati sunt
in me, cum habitauerint in terra sua confidenter (siue in pace), neminem formidantes.
et reduxero eos de populis (siue gentibus), et congregauero de terris inimicorum suorum (siue de
regionibus gentium), et sanctificatus fuero in eis in oculis (siue in conspectu) gentium plurimarum, et
scient quia ego sum dominus deus eorum, cum transtulerim eos in nationes (siue cum apparuero eis
in gentibus), et congregauero eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
et non abscondam (siue auertam) ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum (siue
furorem) meum super omnem domum israel, ait dominus deus. |