Quotation |
post uocationem igitur gentium, quae quondam in caudam reputatae sunt, israel in caudam
reputabitur, ut apponat dominus secundo manum suam, et possideat residuum populi sui, de quo et
supra legimus, non omnem israel, sed reliquias esse saluandas, quae relictae fuerint ab assyriis et ab
aegypto, et a diuersis per circuitum nationibus. primum enim duodecim apostoli, et septuaginta, et centum uiginti animae, et quingenti, quibus
pariter congregatis dominus apparuit, deinde tria milia, et quinque milia iudaeorum in dominum crediderunt. |